monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55 > sectio 48 > sectio 3 > Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10 > sectio 10 > hlw17.272 > Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p5, II. DE SEPTEM VITIIS CAPITALIBUS. ( Desunt plurima. )
Theodulfus Aurelianensis, Carmina, LIBER QUINTUS., , I. CONSOLATIO DE OBITU CUIUSDAM FRATRIS. <<<     >>> III. PARAENESIS AD EPISCOPOS.

II. DE SEPTEM VITIIS CAPITALIBUS. ( Desunt plurima. )

1  Contriti et cordis sacra parare Deo.
2  Tristitia haec ratione viget, haec lege tenetur,
Mentibus haec sanctis gaudia magna parat.
3  Felices, inquit Dominus rex, qui modo fletis,
Egregius vobis post quia risus erit.
4  Cor sapientis ubi sapiens moestissima dixit
Res est, et stulti sunt ubi laeta quidem.
5  Nempe ait et miseri venerandus Apostolus este,
Et vestris sedeat plangere flere animis.
6  Suscipiat luctus risus et gaudia moeror
Vestra, sed haec satagens dogmata sancta dabat,
Omnia quis propriis poterit describere chartis,
Quae de hac re sparsim pagina sancta canit?
Altera, quam gignit furor et confusio mentis,
Segnitiesque nocens nil rationis habens.
7  Non animum haec purgat, sed iniquo turbine turbat:
Quem turbare valet, emaculare nequit:
Hanc fovet anxietas, hanc desperatio gignit,
Deque sui nigri flumine lactis alit.
8  Tertius horrenda exoritur modus improbus ira:
Gignere quin etiam damna caduca solent.
9  Cum desiderio est mens aut perculsa timore,
Carpitur aut caeco desidiosa rogo:
Est plerumque suo sic excaecata furore,
Ut sit quid dicat nescia, vel quid agat.
10  Est et ei sine clade dolor, sine nomine moeror,
Intima sed cordis nubilus error habet.
11  Hanc modo somnus habet, modo tarda silentia prensant
Ambulat et stertit, murmurat atque tacet.
12  Somniat hic oculis residens ignavus apertis,
Nilque loquens sese dicere multa putat.
13  Actus hebes secessus iners, oblivia pigra
Sunt, et nil fixum mente vel ore vehit.
14  Ut ratis in pelago, cui non est navita, certa
Ad loca nulla volat, sed vaga oberrat aquas.
15  Sic mens tristitiae ignava caligine pressa,
Per pelagus sensus itque reditque sui.
16  Colloquiis fratrum crebris haec noxa fatiscit,
Orandi assiduum hanc quoque pellit opus.
17  Et fugat eloquium, fugat hanc et lectio sancta,
Sudum huius iubaris nubs tenebrosa fugit.
18  Marcida non vitii perstabunt taedia tanti,
Virtutum si harum sunt agitata manu.
19  Ignibus ut cerae, glacies ut sole liquescunt,
Igne liquor modicus, ut perit amne rogus.
20  Desidis haud aliter labefacta pericula morbi
Tabescent penitus vi perimente pia.
21  Si mentem ratio vegetet, componat, et ornet,
Mox vitiorum inient larvea monstra fugam.
22  Corporis in membris hebes est substantia nostra,
In ratione viget, est ubi imago Dei.
23  Ira furens sequitur spumanti fervida rictu,
Luminaque intorquet felle cruenta tetro.
24  Impia cui dirum tribuit Bellona flagellum,
Quo mentes hominum in iurgia saeva movet.
25  Atque lacessitis sociis hinc inde ministrat
Arma, quibus perimat pacis amara bonum.
26  Quis inolescat atrox scelus, et discordia crescat,
Et male fraternus oppetat almus amor.
27  Saeva quibus dentur vitiis alimenta cruentis,
Et cluat omne nefas cum legione sua.
28  Et virtutum eadem cuneus veniente fatiscat,
Et praecepta fiant irrita sancta Dei.
29  Quae nisi pacatae nequeunt insidere menti,
Haudquaquam esse valent est furor ater ubi.
30  Lex videt iratum, hanc cernere negligit ipse,
Vult illa ulcisci, hic caecus oberrat iners.
31  Hac abeunt veniente modestia, pax, pietasque,
Omne haec praecipitat mentis ab arce bonum.
32  Ut maris atra movent ventorum praelia fluctus,
Nec tranquilla eius esse elementa sinunt.
33  Aut nemus ut placidum Zephyro turbatur et Euro,
Atque arbusta sonant, robora pulsa ruunt.
34  Haud secus ira movet humanas perfida mentes,
Esse nec infelix corda quieta sinit.
35  Illius in praeceps mentes insania ducit,
Nec patitur proprium has retinere statum.
36  Amputat et sensus, phreneses imitata cerebri,
Quid gerat aut dicat nosse maligna vetat.
37  Hinc livor ora tegit, tremor hinc et concutit artus,
Lumina Gorgoneo saevius igne micant.
38  Ore fremit manibusque ferit, furit impete grandi.
39  Omnia quae gessit nec meminisse valet.
40  Iungitur Eumenidum stygiis male sana choreis,
Et Phlegetontaeis effera virginibus.
41  Caelicolis aliena choris, ubi principe Christo
Inclyta pro meritis praemia miles habet.
42  Pax ubi regnat ovans, amor inclytus, ordo beatus,
Emicat aetheriis arx ubi sancta tholis.
43  Est etiam interdum zelus, qui dicitur ira
Provida, pro recti quando adhibetur ope
Per quam constanter vitiis obsistitur atris,
Eius et instinctu res mala pulsa fugit.
44  Estque favere malum vitiis, obsistere dignum,
Haec fugat iratus, desidiosus alit.
45  Si tamen iratus cupit emendabilis ut sit
Is qui corrigitur, haec manet ira levis.
46  At bona si taedent, delectant pessima quaeque,
Est haec ira gravis, res et acerba nimis.
47  Mergit in haec odii coenosa barathra maligni,
Quod ducit miseros ad Stygis ima viros.
48  Est namque ira odium, quando inveterata senescit,
Deque malo in peius discit abire malum.
49  Cernis, ait Dominus, festucam in lumine fratris,
Inque trabem proprio negligis aspicere.
50  Ira levis festuca, trabes odium exstat inorme,
Haec cito transcurrit, id remorando gravat.
51  Illa sonat leviter, tacito illud corde gravescit,
Illa cupit plagas, illud et exitium.
52  Iram animi levitas, odium creat illa malignum,
Carduus herba prius postmodo spina gravis.
53  De sermone levi exoritur grave crimen et atrum,
Ovo ita de tereti sit basiliscus atrox.
54  Sic nutrita diu rerum mala semina laedunt,
Exstirpata nocent protinus orta nihil.
55  Si sit amor fratrum, saevam non itur ad iram,
Haec si defuerit, nulla manent odia.
56  Temperat aequanimis vitium hoc rationis honestas,
Aequi amor illius conterit ora caput.
57  Hocque modesta scelus perimit patientia dirum,
Quae est tutela boni, perniciesque mali.
58  Virtutum genitrix, nutrix, defensio, solers
Adversa haec inter has iuvat atque fovet.
59  Frangere quae novit vitiorum spicula saeva,
Atque suis horum arma pavenda terit.
60  Parma fides, thorax spes, cui dilectio cassis
Est, quibus illisi mucro perit chalybis.
61  Qui impactus resilire solet, acieque retusa,
In partes ferus et frusta minuta iacet.
62  Cui maior quo ictus, maior fractura patescit
Longius et sparsim frusta caduca volant.
63  Postquam amisit homo immortalis gaudia vitae,
Cepit et hunc miserae mortis acerba lues,
Donec ad antiquae redeat primordia vitae,
Semper et est nobis hinc labor, inde timor.
64  Quo nos alma tuae refovent patientia vires,
Atque tuis armis tuta caterva sumus.
65  Inclyta haec sanctis tribuit solatia cunctis,
Quis ut tuti essent urbs veneranda fuit.
66  Quos numerare vetat brevitas en istius odae,
Qui patienter opes promeruere poli.
67  E quibus unus erat comes huic fidissimus Iob,
Haeserat atque illi vis ea fida comes.
68  Virtutes in eo viguere, et copia rerum,
Pollebatque cluens omnibus ille bonis.
69  Prole, domo, pecudum servorumque agmine felix,
Atque quod his magis est iure, timore Dei.
70  Invidus armat in hunc sua spicula comminus hostis,
Et murum mentis machina magna ferit.
71  Temporis in puncto cunctis spoliatus ademptis,
Destitit et dominus, destitit esse pater.
72  Prosperitas fugit hunc, fugiunt pia dona salutis,
Quod ferat, aut habeat, nil nisi morbus inest.
73  Pro famulis vermes, pro rebus tabo remansit,
Pro sobole stercus, proque peplo sanies.
74  Hinc tormenta premunt, ferit os hunc coniugis illinc
Eius amicorum spicula murus habet
O memor antiqui sceleris, per coniugis os tu
Rebare, ut primum, hunc vincere posse virum.
75  Sed iuvat hunc ratio, iuvat et patientia mater,
Quis bene mens eius tuta duabus erat.
76  Prospera quem iustum, patientem adversa tulere,
Hinc bona componit, destruit inde mala.
77  Cui ratio galeam praebet, patientia parmam,
Quis labefactatus sit furor ira tuus.
78  Haec sequitur vitia scelerata superbia mater,
Et regina mali, dux et origo doli.
79  Quae quanquam vitiis cunctis alimenta ministret,
Quod peccare valet hac sine nullus homo:
In geminum duplicata tamen consurgit hiulcum,
Atque biceps formas res habet una duas.
80  Prima manet probrosus aperta superbia morbus,
Altera ventosae laudis inane scelus.
81  Seu soror est eius, seu neptis, filia sive,
Trux natura tamen una duabus inest,
Gloria vana tibi quadruplex iactantia gliscit,
Quatuor et plagis percutis atra plagas.
82  Sunt quibus est donum, sed danti nescia turba
Detrectant grates reddere rite Deo
Et sunt qui sibimet meritorum insignia fingunt,
Atque illis tribuunt non sua dona Deo.
83  Ast alii donum nec habent, nec habere valebunt,
Sed tumido sese corde habere putant.
84  Nulla reor homini est maior iactantia, quam qui
Se solum quiddam posse vel esse putat.
85  Angelus inde ruit, quoniam se solius unum
Esse potestatis est ratus et iubaris,
Proque polo sudo tetrum est mercatus Avernum,
Exter et angelico est factus honore miser.
86  Scinditur in partes inflata superbia ternans,
Sicque triceps trino Cerberus ore vorat.
87  Denique prima in eis quibus est transgressio legis,
Quam dum quis temnit, iure superbus inest.
88  Linquitur et toties, quoties obsistitur illi,
Tunc peccat quis cum quod vetat illa facit.
89  Idcirco initium peccati lex canit illam,
Linquere iussa Dei hac quod sine nemo valet.
90  Quae iubet ergo fiant, vetat et quae exotica sunto
Lex pia, tunc procul est omne opus honorificum.
91  Porro alii affectant socios contemnere cunctos,
Et quod habent, solos semet habere putant.
92  Estque secunda horum, legis custodia quorum
Protinus inflari corda superba facis.
93  Unde forent humiles, certant inde esse superbi,
Mercanturque bono munere grande malum.
94  Hoc Phariseae sacri facis in testudine templi,
Me miserum, plures hoc modo prorsus agunt.
95  Ut gaza tuta manet docto custode reposta,
Servat mens humilis sic opus omne bonum.
96  Tertia pars horum, quibus est inflatio morum,
Quos tumor elatae mentis ad alta levat.
97  Subdier imperio qui dedignantur honesto,
Spernere maiorum et dicta vel acta student.
98  Et quia discipuli probitatis inesse recusant,
Idcirco erroris turba magistra fiunt.
99  Nosseque quae ignorant nequeunt, quia posse putant se.
100  Sic male praecipites mens vaga fallit eos.
101  Namque unus cunctis exstat modus iste superbis,
Se pretii ut magni semper inesse putent.
102  Fraternis nunquam assensum praebere loquelis,
Omnibus et reri se meliora loqui
Sensibus ingeniisque suis non ullius uti,
Spernere consilii seu melioris opem.
103  Falsaque ferre suis laudum praeconia rebus,
Despicere alterius dicta vel acta simul.
104  Despectis paribus, minimis, maioribus, atque
Iam sibi sive suis nil sociale putant.
105  Nil placida ratione gerunt, sic avia curva
Carpentes rectam deseruere viam.
106  Sed medicina Dei morbos excludit iniquos,
Et facit ut redeat officiosa salus.
107  Dum timet ergo animus virtutum luce carere,
Et vitiorum aegre nube nigrante tegi:
Pellitur extemplo tuus o iactantia morbus,
Nonque animum illectum gloria vana linit.
108  Morbida seuve abicit metus et contagia pestis,
Sic sordes aedis aspera scopa abigit.
109  Teque superba lues, furor et ventose, repellit
Exemplum humilis regis, et eius amor.
110  Et metus angelicae coelesti ex arce ruinae,
Unde miser praeceps corde tumente ruit.
111  Ille superba loquens, de coelo in tartara mersus,
Horridus est daemon, qui angelus ante fuit.
112  At Dominus humilis veniens ex aetheris arce,
Agmina coelicolis terrea consociat.
113  Terreat ergo hominum genus illius atra ruina,
Mulceat ascensus et redimentis heri.
114  Mens elata cadit hominis, prostrata resurgit,
Quo mage iuncta solo, sic mage iuncta polo.
115  Descendendo subit, patitur scandendo ruinam,
Per numeros et eunt cuncta gradusque suos,
Omnia iudicio sunt dispensanda superno,
Quod premit elatos, erigit et humiles.
116  Quae per prata parum vitiorum Musa measti.
117  In tepidi libri sistito fine gradum.
118  Cladibus his septem totum vastaverat orbem,
Hisque triumphator totius orbis erat.
119  His genus humanum vitiis ferus hostis habeba
Captivum, his armis subdideratque sibi.
120  Perculit et primum probrosus ut ille parentem,
Illius in totum sic movet arma genus.
121  Et quibus hunc armis scelerata mente subegit,
His sibi progeniem subdere certat atrox.
122  Est gula namque vorax, sequitur hanc moechia turpis,
Fraus et avaritiae, seu scelus invidiae,
Tristitia hinc segnis, furiosae morbus et irae,
Duxque harum his superest inde superba lues.
123  Arma sed haec posuit Deus his contraria larvis,
Harum adnulletur quis sapienter opus.
124  Sic adhibet sapiens medicus contraria morbis
Arma e diverso, detur ut alma salus.
125  Frigida componens calidis humentia siccis,
Mollia cum duris, lenibus hirta etiam.
126  Sancta gulae ingluviem superant ieiunia foedam,
Quae mortale genus afficit, artat, agit.
127  Virgo pudicitia, specioso compta decore,
Exstinguit flammas, tetra libido, tuas.
128  Vincit avaritiam felix operatio dandi,
Dextera larga gerit cum pietatis opus.
129  Invidiam superat Domini, et dilectio fratrum,
Huius et actu eius omne fatiscit opus.
130  Tristitiamque fugat fraterna locutio segnem,
Orandi et studium, lectio sive sacra.
131  At secura iram frangit patientia diram
Lenis, et illius spicula saeva terit.
132  Frangitur exemplis inflata superbia Christi,
Hancque metus poenae solvit, et almus amor
Sic medicus hic per contraria saepe medetur,
Fert et ab oppositis saepe salutis opem.
133  Saepe etiam per res similes conferre medelam
Vulneribus huius assolet alma manus.
134  Longaque dat longis, adhibetque rotunda rotundis
Emplastra, et modulo vulneris aptat ea.
135  Ligno mors subiit, redit et vita inclyta ligno,
Illam gustus agit, hanc crucis altus honos.
136  Virgo vetus mortem, retulit nova virgo salutem,
Haec suadendo virum, haec generando Deum.
137  Prisca virago viro lethum fert, at nova Christum
Vivere discipulis nuntiat ecce piis.
138  Angue loquente subit morbus, pendente fatiscit,
Hoc squamosus atrox, aereus illud agit.
139  Esca dedit mortem, vitam concedit et esca:
Tunc dabat Eva nocens, das modo Christe potens.
140  Virga abit in colubrum, redit hinc in virgea membra:
Christus it in mortem, vivus et inde redit.
141  Virga potestatem signat, mortemque chelydrus:
Hinc bene succedunt ista vel illa sibi.
142  Dividit illa solum, peragit seu signa pavenda,
Quam retines legis inclyte Mose typo.
143  Convenit et mortis queat ut gestare figuram
Serpens, quod per eum mors maledicta subit.
144  Quae per prata parum vitiorum musa measti,
Tempus adest, isto sistito fine gradum.



Theodulfus Aurelianensis, Carmina, LIBER QUINTUS., , I. CONSOLATIO DE OBITU CUIUSDAM FRATRIS. <<<     >>> III. PARAENESIS AD EPISCOPOS.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55 > sectio 48 > sectio 3 > Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10 > sectio 10 > hlw17.272 > Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p5, II. DE SEPTEM VITIIS CAPITALIBUS. ( Desunt plurima. )